Propter Sion non tacebo, sed ruinas Rome flebo,
quousque iustitia rursus nobis oriatur et ut lampas accendatur
iustus in ecclesia. |
5 |
| |
Sedet vilis et in luto
princeps facta sub tributo;
quod solebam dicere:
Romam esse derelictam,
desolatam et afflictam,
expertus sum opere. |
10 |
| |
Vidi, vidi caput mundi, instar maris et profundi
vorax guttur Siculi. ibi mundi bithalassus, ibi sorbet aurum Crassus
et argentum seculi, |
15 |
| |
Ibi latrat Scylla rapax
et Charybdis auri capax
potius quam navium;
ibi cursus galearum
et conflictus piratarum
id est cardinalium. |
20 |
| |
Syrtes insunt huic profundo et Sirenes, toti mundo
minantes naufragium. os humanum foris patet, in occulto cordis latet
deforme demonium. |
25 30 |
| |
Habes iuxta tationem
bithalassum per Franconem;
quod ne credas frivolum:
ibi duplex mare fervet,
a quo non est qui reservet
Sibi valens obolum. |
35 |
| |
Ibi fluctus colliduntur, ibi panni submerguntur,
byssus, ostrum, purpure; ibi mundus deglutitur, immo totus sepelitur
in Franconis gutture. |
40 |
| |
Franco nulli miseretur,
nullum sexum reveretur,
nulli parcit sanguini.
omnes illi dona ferunt:
illuc enim ascenderunt
tribus, tribus Domini. |
45 |
| |
Canes Scylle possunt dici veritatis inimici,
advocati Curie, qui latrando falsa fingunt, mergunt simul et confringunt
carinam pecunie. |
50 |
| |
Iste probat se legistam,
ille vero decretistam,
inducens Gelasium;
ad probandum questionem
hic intendit actionem
regundorum finium. |
55 60 |
| |
Nunc rem sermo prosequatur: hic Charybdis debacchatur,
id est cancellaria, ubi nemo gratus gratis neque datur absque datis
Gratiani gratia. |
65 |
| |
Plumbum, quod hic informatur,
super aurum dominatur
et massam argenteam;
equitatis phantasia
sedet teste Zacharia
super bullam plumbeam. |
70 |
| |
Qui sunt Syrtes vel Sirenes? qui sermone blando lenes
attrahunt byzantium; spem pretendunt lenitatis, sed procella parcitatis
supinant marsupium. |
75 |
| |
Dulci cantu blandiuntur
ut Sirenes, et loquuntur
primo quedam dulcia:
«Frare, ben je te cognosco,
certe nichil a te posco,
nam tu es de Francia. |
80 |
| |
Terra vestra bene cepit et benigne nos excepit
in portu concilii. nostri estis, nostri! cuius? sacrosancte sedis huius
speciales filii. |
85 90 |
| |
Nos peccata relaxamus
et laxatos collocamus
sedibus ethereis.
nos habemus Petri leges
ad ligandos omnes reges
in manicis ferreis.» |
95 |
| |
Ita dicunt cardinales, ita solent di carnales
in primis allicere. sic instillant fel draconis, et in fine lectionis
cogunt bursam vomere. |
100 |
| |
Cardinales, ut predixi,
novo iure Crucifixi
vendunt patrimonium,
Petrus foris, intus Nero
intus lupi, foris vero
sicut agni ovium. |
105 |
| |
Tales regunt Petri navem, tales habent eius clavem
ligandi potentiam. hi nos docent, sed indocti, hi nos docent, et nox nocti
indicat scientiam. |
110 |
| |
In galea sedet una
mundi lues inportuna,
camelos deglutiens.
involuta canopeo
cuncta vorat sicut leo
rapiens et rugiens. |
115 120 |
| |
Hic piratis principatur, Spurius qui nuncupatur,
sedens in insidiis, ventre grosso, lata cute, grande monstrum nec virtute
redemptum a vitiis. |
125 |
| |
Maris huius non est dea
Thetis, mater Achillea,
de qua sepe legimus,
immo mater sterlingorum,
sancta soror loculorum,
quam nos Bursam dicimus. |
130 |
| |
Hec dum pregnat, ductor ratis epulatur cum piratis
et amicos reperit; nam si Bursa detumescit, surgunt venti, mare crescit,
et carina deperit. |
135 |
| |
Tunc occurrunt cautes rati,
donec omnes sint privati
tam nummis quam vestibus.
tunc securus fit viator.
quia nudus, et cantator
it coram latronibus. |
140 |
| |
Qui sunt cautes? ianitores per quos, licet seviores
tigribus et beluis, intrat saccus ere plenus, pauper autem et egenus
tollitur a ianuis. |
145 150 |
| |
Quod si verum placet scribi,
duo tantum portus ibi.
due tantum insule,
ad quas licet applicari
et iacturam reparari
confracte navicule. |
155 |
| |
Petrus enim Papiensis, qui electus est Meldensis,
portus recte dicitur. nam cum mare fIuctus tollit, ipse solus mare mollit,
et ad ipsum fugitur. |
160 |
| |
Est et ibi maior portus,
fetus ager, florens ortus,
pietatis balsamum:
Alexander ilIe meus,
meus, inquam, cui det Deus
paradisi thalamum. |
165 |
| |
Ille fovet litteratos, cunctos malis incurvatos,
si posset, erigeret. verus esset cultor Dei, nisi latus Elisei
Giezi corrumperet. |
170 |
| |
Sed ne rursus in hoc mari
me contingat naufragari,
dictis finem faciam,
quia, dum securus eo,
ne submergar, ori meo
posui custodiam. |
175 180 |