Title

In huius mundi patria
(ca. 1120)

   
I n huius mundi patria
regnat idolatria;
ubique sunt venalia
dona spiritalia.
Custodes sunt raptores
atque lupi pastores,
principes et reges
subverterunt leges.
Hac incerta domo
insanit omnis homo.
Sed ista cum vento
transibunt in momento.
 
 L ia placet lipposa,
sed Rachel flet formosa,
que diu manens sterilis.
Ob immanitatem sceleris
generat anicilla;
nam Raab ancilla
navem mundi mersit,
discordia dispersit
mortis seminaria,
et mundi luminaria
luminant obscure;
pauci vivunt secure.
 
D octores apostolici
et iudices katholici
quidam colunt Albinum
et diligunt Rufinum,
cessant iudicare
et student devorare
gregem sibi commissum;
hic cadunt in abyssum.
Si cecus ducit cecum,
in fossam cadit secum.
Hic tales subsannantur
et infra castra cremantur.
 
 E piscopi cornuti
conticuere muti;
ad predam sunt parati
et indecenter coronati
pro virga ferunt lanceam,
pro infula galeam,
clipeum pro stola
— hec mortis erit mola —,
Ioricam pro alba
— hec occasio calva —,
pellem pro humerali
pro ritu seculari.
 
S icut fortes incedunt
et a Deo discedunt,
ut leones feroces
et ut aquile veloces,
ut apri frendentes
exacuere dentes,
linguas ut serpentes
pugnare non valentes,
mundo consentientes
et tempus redimentes,
quia dies sunt mali,
iure imperiali.
 
 P rincipes et abbates
ceterique vates,
ceteri doctores
. . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . .
iura deposuerunt,
canones ac decreta.
Sicut scripsit propheta,
Deum exacerbaverunt
et Sanctum Israel blasphemaverunt.
 
M onachi sunt nigri
et in regula sunt pigri,
bene cucullati
et male coronati.
Quidam sunt cani
et sensibus profani.
Quidam sunt fratres
et verentur ut patres.
Dicuntur Norpertini
et non Augustini.
In cano vestimento
novo gaudent invento.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: