Title

In Gedeonis Area
(ca. 1187/88)

   
I n Gedeonis area
vellus aret extentum,
et demolitur tinea
regale vestimentum,
superhabundat palea,
que sepelit frumentum,
et loquitur iumentum,
nec redit bos ad horrea,
sed sequitur carpentum.
 
 E xit rumor discriminis
de Grandimontis cella,
que tam sancte dulcedinis
late fundebat mella;
preposteratur ordinis
plantatio novella,
dum movet in se bella,
bases in summo culminis
ponens, non capitella.
 
Q uod sanctum sacerdotium,
quod unctio regalis
se curvet ad imperium
et vocem subiugalis,
humanum est mysterium
et furor laicalis.
favor tamen venalis,
qui non intrant per ostium,
fovet eos sub alis.
 
 C lausa quondam religio
vel otium secretum
nunc subiacet obbrobrio
per vulgus indiscretum,
quod tali tirocinio
non erat assuetum;
et, quod format, decretum
non legis patrocinio
nec litteris est fretum.
 
S ub brevi doctus tempore
stultus dum incappatur,
pleno prophetat pectore,
ructans interpretatur
et disputat cum rhetore,
qui tacet et miratur,
quod vir iustus tollatur
et assumptus de stercore
sententias loquatur.
 
 V e, ve, qui regis filiam
das in manu lenonis!
ve, qui profanas gloriam
tante devotionis,
qui cellam pigmentariam
et opus Salomonis
fraude rapis predonis,
si certius inspiciam
ad rem condicionis!

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: