| |

Nulli Beneficium
Nulli beneficium iuste penitudinis amputatur, nulli maius vitium quam ingratitudinis imputatur. ergo, presul confitens, esto vere penitens, quia nil confessio lavat, cui contritio denegatur. |
|
| |
| | Si confessus fueris ore, fit confessio ad salutem, corde si contereris; animi contritio dat virtutem, ut salutem habeas; ut virtutem teneas, relictis prioribus tuam orna moribus iuventutem. |
| |
Virtute, non sanguine decet niti; sub honorum culmine corde miti foveas innoxium; reprime flagitium superbi et impii; supremi iudicii memor iuste iudica predicans non claudica. |
|
| |
| | Tuum sit contemnere contemnentes et fovere munere nil habentes. relevato debiles et exaltes humiles. in te sit humilitas, cui mixta sit gravitas, ut lene corripias et serene lenias. |
| |
Cui magis committitur, ab eo plus exigitur. quid Domino retribuis pro tot, que tibi tribuit, quod lac et lanam eruis gregis, cuius constituit te pastorem? sed cave ne, cum venerit, te districte tunc conterat ut raptorem! districtus iudex aderit; nunc sustinens considerat peccatorem. |
|
| |
| | Cum subiectis ne pereas, exempla prava timeas in subiectos transfundere; nam quanto gradus altior cum graviori pondere, tanto labenti gravior lapsus datur. ne desperes, si criminis in latens precipitium pes labatur, nam iuste penitudinis nemini beneficium amputatur. |
|
|


 |
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
 |
 |
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
 |
 |
Ritorna alla Home |
 |
 |
Vai al sitemap java |
 |
 |
Visita il settore Narrativa |
 |

 |
This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra. |
 |
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:

|