| |

Deduc Sion uberrimas
Philippus Cancellarius o Philippe le Chancelier (ca. 1165 - 1236)
Deduc, Sion, uberrimas velut torrentem lacrimas! nam qui pro tuis patribus nati sunt tibi filii, quorum dedisti manibus tui sceptrum imperii, fures et furum socii turbato rerum ordine abutuntur regimine pastoralis officii. | |
| |
| | Ad corpus infirmitas
capitis descendit, singulosque gravitas
artus apprehendit, refrigescit karitas,
nec iam se extendit ad amorem proximi; nam videmus opprimi
pupillum a potente, nec est qui salvum faciat vel qui iustum eripiat
ab impio premente |
| |
Vide, Deus ultionum,
vide, videns omnia, quod spelunca vispillonum
facta est Ecclesia, quod in templum Salomonis venit princeps Babylonis et excelsum sibi thronum
posuit in medio!
sed arrepto gladio
scelus hoc ulciscere!
veni, iudex gentium,
Cathedras vendentium
columbas evertere! | |
|
|


 |
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
 |
 |
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
 |
 |
Ritorna alla Home |
 |
 |
Vai al sitemap java |
 |
 |
Visita il settore Narrativa |
 |

 |
This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra. |
 |
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:

|