Title

Vite Perdite
(1170/1180)
Petrus Blesensis o Pietro di Blois (ca. 1135 - ca. 1204)

 
Vite perdite me legi subdideram,
minus licite dum fregi, quod voveram;
sed ad vite vesperam
corrigendum legi,
quicquid ante perperam
puerilis egi.
 
 Rerum exitus dum quero discutere,
falsum penitus a vero discernere,
falso fallor opere,
bravium si spero
me virtutum metere,
vitia dum sero.
 
 Non sum duplici perplexus itinere,
nec addidici reflexus a venere,
nec fraudavi temere
coniugis amplexus;
Dalidam persequere,
ne fraudetur sexus!
 
Famen siliqua porcorum non abstulit,
que ad lubrica errorum non contulit.
sed scriptura consulit,
viam intrem morum,
que prelarga protulit
pabula donorum.
 
 Dum considero, quid Dine contigerit,
finem confero rapine quis fuerit;
scio: vix evaserit
mens corrupta fine,
diu quam contraxent,
maculam sentine.
 
 Preter meritum me neci non dedero,
si ad vomitum, quem ieci, rediero,
nec a verbo aspero
liberum me feci,
servus si serviero
vitiorum feci.
 
Vie veteris immuto vestigia,
ire Veneris refuto per devia:
via namque regia
curritur in tuto;
si quis cedit alia,
semper est in luto.
 
 Beli solium, Sinonis astutiam,
confer Tullium, Zenonis prudentiam:
nil conferre sentiam,
his abutens bonis,
ni fugando fugiam
Dalidam Samsonis.
 
 Ergo veniam de rei miseria
ut inveniam de Dei clementia:
hec et his similia
quod peregi, Dei
sola parcens gratia
miserere mei!

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: