Title

Veritas veritatum
Philippus Cancellarius o Philippe le Chancelier (ca. 1165 - 1236)

V eritas veritatum,
via, vita, veritas,
per veritatis semitas
eliminans peccatum!
Te verbum incarnatum
clamant fides, spes, caritas,
tu prime pacis statum
reformas post reatum,
tu post carnis delicias
das gratias,
ut facias
beatum.
O quam mira potentia,
quam regia
vox principis,
cum egrotanti precipis:
«Surge, tolle grabatum!»
 
 O mnia sub peccato
clausit Ade meritum;
dum pronior in vetitum
non paruit mandato,
de statu tam beato
nos dedit in interitum;
de morsu venenato
fel inhesit palato
per hoc culpe dispendium
in vitium
nascentium
translato.
Mortis amare poculum
in seculum
transfunditur,
nil cui dulce bibitur
de vase vitiato.
 
S piritus veritatis,
spiritus consilii
modo penam supplicii
non reddit pro peccatis
ut timor castitatis,
quo revertentur filii,
castiget in prelatis
fermentum vetustatis.
sed quando sponsus veniet,
inveniet,
quid faciet
ingratis.
Non huic penam abstulit,
cui distulit,
sed animam
nunc impinguat ad victimam
adeps iniquitatis.
 
 T arditas prelatorum
iudicem exasperat;
sed his qui solus reserat
medullas animorum,
a fructibus eorum
novit eos et tolerat,
quos extra viam morum
fert impetus errorum,
sed «Ecce» clamat «venio
cum gladio
flagitio
malorum!»
et cum purgabit aream,
tunc paleam
abiciet:
sic erit, quando veniet
ille Sanctus Sanctorum.
 
C ecidit in preclaris
hominum funiculus;
sed nostre mentis oculus
per vias huius maris
ad vie singularis
metam contendit sedulus.
sed luxus secularis
per ministros altaris
nunc solis vacat opibus
patientibus
hiatibus
avaris.
Sic per prelatos mammone
more anime
concipitur,
dum cunctis male vivitur
ad formam exemplaris.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: