Est modus in verbis
Iº
Est modus in verbis, duo sunt contraria verba: «do das» et «teneo» contendunt lite superba. Per «do das» largi conantur semper amari, set «teneo tenui» miseri potiuntur avari.
IIº
Sicut in omne quod est mensuram ponere prodest, sic sine mensura non stabit regia cura.
IIIº
Virtus est medium vitiorum utrimque reductum, et mala sunt vicina bonis; errore sub illo virtus pro vitio crimina sepe tulit.
Horatius, Ep. 1,18,9
Ovidius, Remedia 323/24
IVº
Dum stultus vitat vitia, in contraria currit; fallit enim vitium specle virtutis et umbra.
Horatius, Sat. 1, 2, 24
Juvenalis 14, 109
|