| |

Celum, non animum
 |
elum, non animum mutat stabilitas, firmans id optimum, quod mentis firmitas vovet cum animi tamen iudicio; nam si turpissimi voti consilio vis scelus imprimi facto nefario, debet hec perimi facta promissio. |
| |
| |
 |
on erat stabilis gradus, qui cecidit, pes eius labilis domus, que occidit. Hinc tu considera, quid agi censeas, dum res est libera; sic sta, ne iaceas; prius delibera, quod factum subeas, ne die postera sero peniteas. |
| |
 |
acti dimidium habet, qui ceperit, ceptum negotium si non omiserit, non tantum deditus circa principia, nedum sollicitus pro finis gloria; nam rerum exitus librat industria, subit introitus preceps incuria. |
| |
| |
 |
oronat militem finis, non prelium; dat hoc ancipitem metam, is bravium; iste quod tribuit, dictat stabilitas; istud quod metuit, inducit levitas; nam palmam annuit mentis integritas, quam dari respuit vaga mobilitas. |
| |
 |
utat cum Proteo figuram levitas, assumit ideo formas incognitas; vultum constantia conservans intimum, alpha principia et o novissimum flectens fit media, dans finem optimum, mutans in varia celum, non animum. |
|
|


 |
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
 |
 |
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
 |
 |
Ritorna alla Home |
 |
 |
Vai al sitemap java |
 |
 |
Visita il settore Narrativa |
 |

 |
This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein. |
 |
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:

|