| |

O varium Fortune lubricum
 |  |
| | O varium Fortune lubricum,
dans dubium tribunal iudicum,
non modicum paras huic premium,
quem colere tua vult gratia
et petere rote sublimia,
dans dubia tamen, prepostere
de stercore pauperem erigens,
de rethore consulem eligens. |
| |
Edificat Fortuna, diruit;
nunc abdicat, quos prius coluit;
quos noluit, iterum vendicat
hec opera sibi contraria,
dans munera nimis labilia;
mobilia sunt Sortis federa,
que debiles ditans nobilitat
et nobiles premens debilitat. |   |
| |
| | Quid Dario regnasse profuit?
Pompeio quid Roma tribuit?
Succubuit uterque gladio
eligere media tutius
quam petere rote sublimius
et gravius a summo ruere:
fit gravior lapsus a prosperis
et durior ab ipsis asperis. |
| |
Subsidio Fortune labilis
cur prelio Troia tunc nobilis,
nunc flebilis ruit incendio?
Quis sanguinis Romani gratiam,
quis nominis Greci facundiam,
quis gloriam fregit Carthaginis?
Sors lubrica, que dedit, abstulit;
hec unica que fovit, perculit. |   |
| |
| | Nil gratius Fortune gratia,
nil dulcius est inter dulcia
quam gloria, si staret longius
sed labitur ut olus marcidum
et sequitur agrum nunc floridum,
quem aridum cras cernes, igitur
improprium non edo canticum:
o varium Fortune lubricum. |
|
|


 |
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
 |
 |
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
 |
 |
Ritorna alla Home |
 |
 |
Vai al sitemap java |
 |
 |
Visita il settore Narrativa |
 |

 |
This page was created by Duca Lucifero, © 1997-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra. |
 |
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:

|