Title

Ecce sonat in aperto

E cce sonat in aperto
vox clamantis in deserto:
nos desertum, nos deserti,
nos de pena sumus certi.
Nullus fere vitam querit,
et sic omne vivens perit.
Omnes quidem sumus rei,
nullus imitator Dei,
nullus vult portare crucem,
nullus Christum sequi ducem.
Quis est verax, quis est bonus,
vel quis Dei portat onus?
Ut in uno claudam plura:
mors extendit sua iura.
Iam mors regnat in prelatis:
nolunt sanctum dare gratis,
quod promittunt sub ingressu,
sancte mentis in excessu;
postquam sedent iam securi,
ontradicunt sancto iuri.
Rose fiunt saliunca,
domus Dei fit spelunca.
Sunt latrones, non latores,
legis Dei destructores.
Simon sedens inter eos
dat magnates esse reos
Simon prefert malos bonis,
Simon totus est in donis,
Simon regnat apud Austrum,
Simon frangit omne claustrum.
Cum non datur, Simon stridet,
sed si detur, Simon ridet;
Simon aufert, Simon donat,
hunc expellit, hunc coronat,
hunc circumdat gravi peste,
illum nuptiali veste;
illi donat diadema,
qui nunc erat anathema.
Iam se Simon non abscondit,
res permiscet et confundit.
Iste Simon confundatur,
cui tantum posse datur!
Simon Petrus hunc elusit
et ab alto iusum trusit;
dum superbit motus penna,
datus fuit in gehenna.
Quisquis eum imitatur,
cum eodem puniatur
et sepultus in infernum
penas luat in eternum! Amen!

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1997-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: