| |

Licet eger cum egrotis
(circa 1170)
Walter di Châtillon o Gualterius de Castillione (ca. 1135 - ca. 1204)
| | | |
 |
icet eger cum egrotis et ignotus cum ignotis fungar tamen vice cotis, ius usurpans sacerdotis.
Flete, Sion filie!
Presides ecclesie
imitantur hodie
Christum a remotis. |
| |
| |
 |
i privata degens vita vel sacerdos vel levita sibi dari vult petita, hac incedit via trita:
previa fit pactio
Simonis auspicio,
cui succedit datio:
sic fit Giezita. |
| |
 |
acet ordo clericalis in respectu laicalis, sponsa Christi fit mercalis, generosa generalis;
veneunt altaria,
venit eucharistia,
cum sit nugatoria
gratia venalis. |
| |
| |
 |
onum Dei non donatur, nisi gratis conferatur; quod qui vendit vel mercatur, lepra Syri vulneratur
quem sic ambit ambitus,
idolorum servitus,
templo sancti Spiritus
non compaginatur. |
| |
 |
i quis tenet hunc tenorem, frustra dicit se pastorem nec se regit ut rectorem, renum mersus in ardorem.
Hec est enim alia
sanguisuge filia,
quam venalis curia
duxit in uxorem. |
| |
| |
 |
n diebus iuventutis timent annos senectutis, ne fortuna destitutis desit eis splendor cutis.
Et dum querunt medium,
vergunt in contrarium;
fallit enim vitium
specie virtutis. |
| |
 |
t iam loquar inamenum: sanctum chrisma datur venum, iuvenantur corda senum nec refrenant motus renum.
Senes et decrepiti
quasi modo geniti
nectaris illiciti
hauriunt venenum. |
| |
| |
 |
rgo nemo vivit purus, castitatis perit murus, commendatur Epicurus nec spectatur moriturus.
Grata sunt convivia;
auro vel pecunia
cuncta facit pervia
pontifex futurus. |
|
|


 |
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
 |
 |
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
 |
 |
Ritorna alla Home |
 |
 |
Vai al sitemap java |
 |
 |
Visita il settore Narrativa |
 |

 |
This page was created by Duca Lucifero, © 1997-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein. |
 |
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:

|