Title

Florebat olim studium

F lorebat olim studium,
nunc vertitur in tedium;
iam scire diu viguit,
sed ludere prevaluit.
Iam pueris astutia
contigit ante tempora,
qui per malivolentiam
excludunt sapientiam.
Sed retro actis seculis
vix licuit discipulis
tandem nonagenarium
quiescere post studium.
At nunc decennes pueri
decusso iugo liberi
se nunc magistros iactitant,
ceci cecos precipitant,
implumes aves volitant,
brunelli chordas incitant,
boves in aula salitant,
stive precones militant.
In taberna Gregorius
iam disputat inglorius;
severitas Ieronymi
partem causatur obuli;
Augustinus de segete,
Benedictus de vegete
sunt colloquentes clanculo
et ad macellum sedulo.
Mariam gravat sessio,
nec Marthe placet actio;
iam Lie venter sterilis,
Rachel lippescit oculis.
Catonis iam rigiditas
convertitur ad ganeas,
et castitas Lucretie
turpi servit lascivie.
Quod prior etas respuit,
iam nunc latius claruit;
iam calidum in frigidum
et humidum in aridum,
virtus migrat in vitium,
opus transit in otium;
nunc cuncte res a debita
exorbitantur semita.
Vir prudens hoc consideret,
cor mundet et exoneret,
ne frustra dicat «Domine!»
in ultimo examine;
quem iudex tunc arguerit,
appellare non poterit.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1997-2005
The gothiquesque set is an artwork made by Moyra.
The original gif of initcap Sforza was made by Adam Stein.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: