Title

Walter di Châtillon
(1135 - 1204)
Missus sum in vinea

Missus sum in vineam circa horam nonam,
suam quisque nititur vendere personam;
ergo quia cursitant omnes ad coronam,
semper ego auditor tantum, nunquamne reponam;
4
 
Rithmis dum lascivio, versus dum propino,
rodit forsan aliquis dente me canino,
quia nec afflatus sum pneumate divino
neque labra prolui fonte caballino.
8
 
Licet autem proferam verba parum culta
et a mente prodeant satis inconsulta,
licet enigmatica non sint vel occulta,
est quodam prodire tenus, si non datur ultra.
12
 
Cur sequi vestigia veterum refutem,
adipisci rimulis corporis salutem,
impleri divitiis et curare cutem?
Quod decuit magnos, cur michi turpe putem?
16
 
Qui virtutes appetit, labitur in imum,
querens sapientiam irruit in limum;
imitemur igitur hec dicentem mimum:
o cives, cives, querenda pecunia primum.
20
 
Hec est, que in sinodis confidendo tonat,
in electionibus prima grande sonat;
intronizat presules, dites impersonat:
et genus et formam regina pecunia donat.
24
 
Adora pecuniam, qui deos adoras:
cur struis armaria, cur libros honoras?
Longas fac Parisius vel Athenis moras:
si nichil attuleris, ibis, Homere, foras.
28
 
Disputet philosophus vacuo cratere,
sciat quia minus est scire quam habere;
nam si pauper fueris, foras expellere,
ipse licet venias musis comitatus, Homere.
32
 
Sciat artes aliquis, sit auctorum plenus,
quid prodest, si vixerit pauper et egenus?
Illinc cogit nuditas vacuumque penus,
hinc usura vorax avidumque in tempore fenus.
36
 
Si Ioseph in vinculis Christum prefigurat,
si tot plagis Pharao durum cor indurat,
si filiis Israel exitus obturat:
quid valet hec genesis, si paupertas iecur urat?
40
 
Quid ad rem, si populus sitit ante flumen,
si montis ascenderit Moyses cacumen
et si archam federis obumbravit numen?
Malo saginatas carnes quam triste legumen.
44
 
Illud est, cur odiens studium repellam
paupertatem fugiens vitamque misellam;
quis ferret vigilias frigidamque cellam?
Tutius est iacuisse thoro, tenuisse puellam.
48
 
Quidam de scientia tantum gloriantur
et de pede Socratis semper cornicantur
et dicunt quod opes his, qui philosophantur,
non bene conveniunt nec in una sede morantur,
52
 
Idcirco divitias forsan non amatis,
ut eternam postmodum vitam capiatis.
Heu mentes perdite! numquid ignoratis
quod semper multum nocuit differre paratis?
56
 
Si pauper Diogenes fuit huius sortis,
si Socrates legitur sic fuisse fortis,
Iuvenalis extitit magister cohortis
marmoreisque satur iacuit Lucanus in hortis.
60
 
Heu quid confert pauperi nobilis propago?
Quid Tityrus patula recubans sub fago?
Ego magis approbo rem, de qua nunc ago;
nam sine divitiis vita est quasi mortis imago.
64
 
Semper habet comitem paupertas merorem,
perdit fructum Veneris et amoris florem,
quia iuxta nobilem versificatorem
non habet unde suum paupertas pascat amorem.
68
 
Adde quod superbia sequitur doctores,
inflati scientia respuunt minores;
ergo sic impletum est quod dicunt auctores:
inquinat egregios adiuncta superbia mores.
72
 
Sit pauper de nobili genere gigantum,
sciat quantum currat sol et Saturnus quantum,
per se solus habeat totum fame cantum:
gloria quantalibet quid erit si gloria tantum?
76
 
Audi, qui de Socrate disputas et scribis,
miser, vaca potius potibus et cibis;
quod si dives fieri noles vel nequibis,
inter utrumque tene, medio tutissimus ibis.
80

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: