Title

Walter di Châtillon
(1135 - 1204)
Felix erat studium

Felix erat studium illa sub etate,
qua fuerunt primitus artes mundo date,
cum in sola pretium erat veritate,
non in exsecrabili questus vanitate.
4
 
Olim apud veteres summa erat cura
de mundo disserere rerumque natura
et, ut apostolica perhibet scriptura,
creatorem cognita nosse creatura;
8
 
hinc nimirum studia sequi mente pura,
non nature temere depravare iura,
prudenti colligere tandem coniectura,
quod sola pauperies vita sit secura.
12
 
Hinc est quod philosophi quidam incitati
sese voluntariae dantes paupertati
elegerunt potius mala mundi pati
quam frui deliciis sub iugo peccati.
16
 
Unde quidam celebri dignus laude coli
Alexandro principi «Licet», inquit, «soli
sis totius dominus, dicere te noli
regem, dum subiaceas peccatorum moli.
20
 
Gaudes victis hostibus atque captivatis,
sed maiorem pateris vim captivitatis
irae, tu virtutibus exulas ablatis;
nullum est dominium gravius peccatis.
24
 
Me michique similes reges esse puta,
quorum conscientia manet impolluta,
vicia sub pedibus quorum iacent muta,
qui mundi respuimus opes quasi sputa».
28
 
Quem cum rex muneribus vellet onerare,
«Non est nostrum opibus» inquit «inhiare,
sed ne michi subtrahas, quod non potes dare:
sine solis radios ad me penetrare!»
32
 
Quid, inquam, Diogenes, quid est quod fecisti?
Rex parabat munera, solem tu petisti!
O si quisquam diceret hoc sub lege Christi,
quæ Pauli sententia conferretur isti!
36
 
Quod non hiis temporibus mens est in hoc parca,
cuius † autem refugit bursa, manus, archa?
abbates, pontifices, papa, patriarcha
quod non audent facinus impetrante marca!
40
 
Si nunc debet aliqua provehi persona,
non querunt quam utilis sit aut quantum bona
nec quantum sciencie floreat corona,
sed in quantum alios vincant eius dona.
44
 
Iam Roma fit altera totus fere mundus,
Symon enim imperat omnibus inmundus,
Albus deus colitur, atque Rubicundus
non sine mysterio fit papa secundus.
48
 
Hinc scolares desides fiunt et ignavi,
discunt ut solummodo dicant «Disputavi!»,
et quod loqui debeo cum merore gravi,
virtus iacet artium spreta cum sua vi.
52
 
Superficietenus libri nunc leguntur,
et magistri nomine plures abutuntur
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
56

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: