Title

Ugo d'Orleans detto il Primate
(1093 - 1160)
Pontificum spuma

Pontificum spuma, fex cleri, sordida struma,
qui dedit in bruma michi mantellum sine pluma!

«Hoc indumentum tibi quis dedit? an fuit emptum?
Estne tuum?» - «Nostrum. Sed qui dedit, abstulit ostrum».
- «Quis dedit hoc munus?» - «Presul michi prebuit unus».
- «Qui dedit hoc munus, dedit hoc in munere funus.
Quid valet in bruma clamis absque pilo, sine pluma?
Cernis adesse nives, moriere gelu neque vives».

«Pauper mantelle, macer, absque pilo, sine pelle,
si potes, expelle boream rabiemque procelle!
Sis michi pro scuto, ne frigore pungar acuto!
Per te posse puto ventis obsistere tuto».
Tunc ita mantellus: «Michi nec pilus est neque vellus,
sum levis absque pilo, tenui sine tegmine filo.
Te mordax aquilo per me fieret quasi pilo.
Si notus iratus patulos perflabit hiatus,
stringet utrumque latus per mille foramina flatus».
- «Frigus adesse vides». - «Video quia frigore strides;
sed michi nulla fides, nisi pelliculas clamidi des.
Scis quid ages, Primas? Eme pelles, obstrue rimas!
Tunc bene depellam iunctam michi pelle procellam.
Conpatior certe, moveor pietate super te
et facerem iussum, sed Iacob, non Esau sum».

Res erit archana de pellicia veterana.
Vilis es et plana, tibi nec pilus est neque lana.
Vilis es et plana. Res est, non fabula vana,
quod tua germana fuerit clamis Aureliana.
Nec pulices operit, latebrasque pulex ibi querit;
quas quia non reperit, ipsa reperta perit.

Egregius dedit hanc iuvenis clamidem sine pelle.
Non habuit pellem, sed habebat nobile velle.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: