Title

Serlone di Wilton
(c. 1110 - 1181)
In bivio ponor

In bivio ponor: binas amo, ducere conor
unam vel neutram nec mihi constat utram.
Hec satis, illa satis, nimis utraque pulcra notatis
vultibus. Hac uror, hac mihi corde furor.
Hec Venus, illa Thetis; hec comibus, illa facetis
prevalet. Hec clamat: «Sis meus»; hec sat amat.
Fallit que sat amat, spernit que talia clamat:
spernetur clamans, decipietur amans!
Hanc plus, hanc amo plus: neutram plus. Sic mihi duplus
est amor: his suplex sum quasi corde duplex.
Sic utramque volo, quod utramque dari mihi nolo.
Nolo, quid? imo volo: spes vacat ista dolo.
Malo carere mea quam ferre dolosa trophea:
fraude magis quavis fraus in amante gravis.
Quis certus dubitat? ego solus. Quis sua vitat
gaudia? solus ego. Me sine mente rego.
Dum gravor a binis, gravlor me vexat Herinis;
plus vereor finis quod mihi non sit in his.
Quid precer? ignoro. Scio quod nequit esse quod oro.
Nescio solamen querere, quero tamen.
Quid deceat nosco; quod non decet, hoc mihi posco.
Quis me fallit? ego. Fallor, idemque nego.
Una mihi detur: sic altera decipietur;
utraque ducatur: sic mihi nulla datur.
Pono quod in me sint duo, sive quod una due sint:
sanor. An illud erit? Non. Amor ergo perit.
Non perit, imo furit: furor est qui taliter urit.
Illum quis sanet? Quis perit adque manet?
Sum quasi mansurus, dum sic amo; sum periturus,
dum frustra spero: sic ero, sic nec ero.
Queque dee, quique dent dii, coiturus utrique
iungar! Quid pocius? Quid precer ulterius?

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: