Title

Archipoeta di Colonia
(c. 1130 - c. 1167)
.IX.
Salve mundi domine

Salve mundi domine, Cesar noster ave!
cuius bonis omnibus iugum est suave;
quisquis contra calcitrat putans illud grave,
obstinati cordis est et cervicis prave.
4
 
Princeps terre principum, Cesar Friderice,
cuius tuba titubant arces inimice,
tibi colla subdimus tigres et formice
et cum cedris Libani vepres et myrice.
8
 
Nemo prudens ambigit te per dei nutum
super reges alios regem constitutum
et in dei populo digne consecutum
tam vindicte gladium, quam tutele scutum.
12
 
Unde diu cogitans, quod non esset tutum
Cesari non reddere censum vel tributum,
vidua pauperior tibi do minutum,
de cuius me laudibus pudet esse mutum.
16
 
Tu foves et protegis magnos et minores,
magnis et minoribus tue patent fores;
omnes ergo Cesari sumus debitores,
qui pro nostra requie sustinet labores.
20
 
Dent fruges agricole, pisces piscatores,
auceps volatilia, feras venatores:
nos poete pauperes, opum contemptores,
scribendo Cesareos canimus honores.
24
 
Filius ecclesie fidem sequor sanam,
contemno gentilium falsitatem vanam,
unde iam non invoco Phebum vel Dianam
nec a Musis postulo linguam Tullianam.
28
 
Christi sensus imbuat mentem Christianam,
ut de Christo domini digna laude canam,
qui potenter sustinens sarcinam mundanam
relevat in pristinum gradum rem Romanam.
32
 
Scimus per desidiam regum Romanorum
ortas in imperio spinas impiorum
et sumpsisse cornua multos populorum,
de quibus commemoro gentem Lombardorum.
36
 
Que dum turres erigit more Giganteo,
volens altis turribus obviare deo,
contumax et fulmine digna Cyclopeo
instituta principum sprevit ausu reo.
40
 
Libertatis titulo volens gloriari,
nolens in Italia regem nominari,
indignata regulis legum coartari
extra legum terminos cepit evagari.
44
 
De tributo Cesaris nemo cogitabat,
omnes erant Cesares, nemo censum dabat;
civitas Ambrosii velut Troia stabat,
deos parum, homines minus formidabat.
48
 
Dives bonis omnibus et beata satis,
nisi quia voluit repugnare fatis,
cuius esse debuit summa libertatis,
ut, quod erat Cesaris, daret ei gratis.
52
 
Surrexit interea rex iubente deo,
metuendus hostibus tamquam ferus leo,
similis in preliis Iude Maccabeo,
de quo, quicquid loquerer, minus esset eo.
56
 
Non est eius animus in curanda cute,
curam carnis comprimit animi virtute;
de communi cogitans populi salute
pravorum superbiam premit servitute.
60
 
Quanta sit potencia vel laus Friderici,
cum sit patens omnibus, non est opus dici.
qui rebelles lancea fodiens ultrici,
representat Carolum dextera victrici.
64
 
Hic ergo considerans orbem conturbatum
potenter aggreditur opus deo gratum
et ut regnum revocet ad priorem statum,
repetit ex debito census civitatum.
68
 
Prima suo domino paruit Pavia,
urbs bona, flos urbium, clara, potens pia;
digna foret laudibus et topographia,
nisi quod nunc utimur brevitatis via.
72
 
Post Paviam ponitur urbs Novariensis,
cuius pro imperio dimicavit ensis
frangens et reverberans viribus immensis
impetum superbie Mediolanensis.
76
 
Carmine, Novaria, semper meo vives,
cuius sunt per omnia commendandi cives,
inter urbes alias eris laude dives,
donec desint Alpibus frigora vel nives.
80
 
Laetare, Novaria, numquam vetus fies,
meis te carminibus renovari scies:
fame tue terminus nullus erit dies,
nunc est tibi reddita post laborem quies.
84
 
Mediolanensium dolor est immensus,
pre dolore nimio conturbatur sensus.
civibus Ambrosii furor est accensus,
dum ab eis petitur ut a servis census.
88
 
Interim precipio tibi, Constantine:
iam depone dexteram, tue cessent mine!
Mediolanensium tante sunt ruine,
quod in urbe media modo regnant spine.
92
 
Tantus erat populus atque locus ille,
si venisset Grecia tota cum Achille,
in qua tot sunt menia, tot potentes ville,
non eam subicere possent annis mille.
96
 
Iussu tamen Cesaris obsidetur locus,
donec ita venditur esca sicut crocus.
in tanta penuria non est ibi iocus,
ludum tandem Cesaris terminavit rochus.
100
 
Sonuit in auribus angulorum terre
et in maris insulis huius fama gerre;
quam si michi liceat plenius referre,
hoc opus Eneidi poteris preferre.
104
 
Modis mille scriberem bellicos conflictus,
hostiles insidias et viriles ictus,
quantis minis impetit ensis hostem strictus,
qualiter progreditur castris rex invictus.
108
 
Erant in Italia greges vespillonum,
semitas obsederat rabies predonum,
quorum cor ad scelera semper erat pronum,
quibus malum facere videbatur bonum.
112
 
Cesaris est gloria, Cesaris est donum,
quod iam patent omnibus vie regionum,
dum ventis exposita corpora latronum
surda flantis boree captant aure sonum.
116
 
Iterum describitur orbis ab Augusto,
redditur res publica statui vetusto;
pax terras ingreditur habitu venusto,
et iam non opprimitur iustus ab iniusto.
120
 
Volat fama Cesaris velut velox equus;
hac audita trepidat imperator Grecus,
iam, quid agat nescius, iam timore cecus,
timet nomen Cesaris, ut leonem pecus.
124
 
Iam tyranno Siculo Siculi detrectant;
Siculi te sitiunt, Cesar, et exspectant;
iam libenter Apuli tibi genu flectant,
mirantur, quid detinet, oculos humectant.
128
 
Archicancellarius viam preparavit,
dilatavit semitas, vepres exstirpavit,
ipso iugo Cesaris terram subiugavit;
et me de miserie lacu liberavit.
132
 
Imperator nobilis, age sicut agis!
sicut exaltatus es, exaltare magis!
fove tuos subditos, hostes cede plagis,
super eos irruens ultione stragis.
136

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: