Title

Archipoeta di Colonia
(c. 1130 - c. 1167)
.V.
Nocte quadam sabbati

Nocte quadam sabbati somno iam refectus,
cum michi fastidio factus esset lectus,
signo crucis muniens frontem, vultus, pectus
indui me vestibus, quibus eram tectus.
4
 
Sic dum nec accumberem neque starem rectus,
tantus odor naribus meis est iniectus,
quantum numquam protulit spica nardi nec thus
neque liquor balsami recens et electus.
8
 
Ortus erat Lucifer, stella matutina,
cum perfusus undique luce repentina
sum raptus ad ethera quadum vi divina;
ubi deus raptor est, dulcis est rapina.
12
 
Repente sub pedibus hunc relinquo mundum
et in orbem videor ingredi secundum,
cuius admirabile lumen et iocundum
non valet exprimere verbis os facundum.
16
 
Non est ibi gemitus neque vox dolentis,
ubi sanctus populus immortalis gentis
liber a periculis, tutus a tormentis
pace summa fruitur et quiete mentis.
20
 
Ibi pulchritudinem vidi domus dei,
ipsum tamen oculi non videre mei;
nam divine tantus est splendor faciei,
quod mirantur angeli, qui ministrant ei.
24
 
Hic nec Aristotelem vidi nec Homerum;
tamen de sententiis nominum et rerum,
de naturis generum atque specierum
magnus michi protulit Augustinus verum.
28
 
Post hec ad archangelum loquens Michelem,
qui regit per angelos populum fidelem,
ab eo sum monitus, ut secreta celem
et celi consilia nemini revelem.
32
 
Unde quamvis cernerem de futuris multa,
que sunt intellectibus hominum sepulta,
celi tamen prodere vereor occulta.
tu vero ne timeas, presul, sed exulta.
36
 
Tibi deputatus est unus angelorum,
super omnes alios os habens decorum,
sicut tu virtutibus operum clarorum
meritis preradias omnium proborum.
40
 
Huius ope prelia te vicisse scias,
ut des deo gloriam nec superbus fias;
tui dux itineris est per omnes vias
pro tuis excessibus preces fundens pias.
44
 
Per hunc regnum Siculi fiet tui iuris;
ad radicem arboris ponitur securis:
tyrannus extollitur et est sine curis,
sed eius interitus venit instar furis.
48
 
Nolo tibi denique nimium blandiri
neque meo domino blandiens mentiri:
nemo potest adeo mundus inveniri,
ut sit sine macula mens et actus viri.
52
 
Ille sanctus, inclitus, gemma sacerdotum,
cuius nomen omnibus reor esse notum,
qui suis miraculis replet orbem totum,
se dicit adversum te nimis esse motum.
56
 
Cumque vellet conqueri de te coram deo,
vix querelam distulit flexus fletu meo;
flebam namque graviter, sicut sepe fleo,
lacrimis indutias postulans ab eo.
60
 
Fluebant ab oculis lacrimarum rivi,
et quia compescere lacrimas nequivi,
de terra ridentium lacrimans exivi,
inventus in lectulo more semivivi.
64
 
Precor ergo, domine, flos presentis evi,
ut ad sancti gratiam redeas in brevi:
res eius diripiunt quidam lupi sevi,
quas tu restituere verbo potes levi.
68
 
Quamvis incessabilis sarcina curarum
mentem tuam distrahat nec fatiget parum,
scire tamen opus est, quid sit deo carum:
iuvare viriliter res ecclesiarum.
72
 
Fac ergo concordiam cum sancto Martino,
qui pro te multotiens me potavit vino;
quod hec pax sit melior quam cum Palatino,
novit quisquis agitur spiritu divino.
76
 
Cum te vir sanctissimus vellet accusare,
vix eum prohibui lacrimans amare.
et quia sic volui pro te laborare,
debes michi magnum quid in hoc festo dare.
80
 
Tussis indeficiens et defectus vocis
cum ruinam nuntient obitus velocis,
circumdant me gemitus in secretis locis,
nec iam libet solitis delectari iocis.
84
 
Quamvis tamen moriar et propinquem fini,
et me fata terreant obitus vicini,
non possum diligere nomen Palatini,
per quem facta carior est lagena vini.
88
 
Afflixit iniuriis populum et clerum;
sed de tot iniuriis diversarum rerum
ego non conquererer, ut iam loquar verum,
nisi michi carius venderetur merum.
92
 
Ut tyrannis comitis exponatur ipsi,
tales versus facio, quales numquam scripsi:
omne ve, quod legitur in Apocalypsi,
ferat, nisi liberet vites ab eclipsi.
96
 
Interim me dominus iuxta psalmum David
regit et in pascue claustro collocavit;
hic mihi, non aliis vinum abundavit:
abbas bonus pastor est et me bene pavit.
100

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: