Title

Archipoeta di Colonia
(c. 1130 - c. 1167)
.IV.
Archicancellarie, vir discrete mentis

Archicancellarie, vir discrete mentis,
cuius cor non agitur levitatis ventis
aut morem transgreditur viri sapientis,
non est in me forsitan id, quod de me sentis.
4
 
Audi preces, domine, veniam petentis;
exaudi suspiria gemitusque flentis
et onus impositum ferre non valentis,
quod probare potero multis argumentis.
8
 
Tuus in perpetuum servus et poeta
ibo, si preceperis, etiam trans freta,
et, quodcumque iusseris, scribam mente leta,
sed angusti temporis me coartat meta.
12
 
Iubes angustissimo spatio dierum
me tractare seriem augustarum rerum,
quas neque Virgilium posse nec Homerum
annis quinque scribere constat esse verum.
16
 
Vis, ut infra circulum parve septimane
bella scribam fortia breviter et nane,
que vix in quinquennio scriberes, Lucane,
vel tu, vatum maxime, Maro Mantuane.
20
 
Vir virorum optime, parce tuo vati,
qui se totum subicit tue voluntati;
precor, cum non audeam onus tantum pati,
ut rigorem temperes ardui mandati.
24
 
Nosti, quod in homine non sit eius via;
prophetie spiritus fugit ab Elia,
Eliseum deserit sepe prophetia,
nec me semper sequitur mea poetria.
28
 
Aliquando facio versus mille cito
et tunc nulli cederem versuum perito,
sed post tempus modicum cerebro sopito
versus a me fugiunt carminis oblito.
32
 
Que semel emittitur, nescit vox reverti;
scripta sua corrigunt etiam diserti.
versus volunt corrigi denuoque verti,
ne risum segnities pariat inerti.
36
 
Loca vitant publica quidam poetarum
et secretas eligunt sedes latebrarum,
student, instant, vigilant nec laborant parum
et vix tandem reddere possunt opus clarum.
40
 
Ieiunant et abstinent poetarum chori,
vitant rixas publicas et tumultus fori
et, ut opus faciant, quod non possint mori,
moriuntur studio subditi labori.
44
 
Unicuique proprium dat natura munus:
ego numquam potui scribere ieiunus;
me ieiunum vincere posset puer unus:
sitim et ieiunium odi quasi funus.
48
 
Unicuique proprium dat natura donum:
ego versus faciens bibo vinum bonum
et quod habent melius dolia cauponum;
tale vinum generat copiam sermonum.
52
 
Tales versus facio, quale vinum bibo;
nichil possum facere nisi sumpto cibo;
nichil valent penitus, que ieiunus scribo;
Nasonem post calicem carmine preibo.
56
 
Michi numquam spiritus prophetie datur,
nisi prius fuerit venter bene satur;
dum in arca cerebri Bacchus dominatur,
in me Phoebus irruit et miranda fatur.
60
 
Scribere non valeo pauper et mendicus,
que gessit in Latio Cesar Fridericus,
qualiter subactus est Tuscus inimicus,
preter te, qui Cesaris integer amicus.
64
 
Poeta pauperior omnibus poetis
nichil prorsus habeo, nisi quod videtis;
unde sepe lugeo, quando vos ridetis;
nec me meo vitio pauperem putetis.
68
 
Fodere non debeo, quia sum scolaris,
ortus ex militibus preliandi gnaris;
sed quia me terruit labor militaris,
malui Virgilium sequi quam te, Paris.
72
 
Mendicare pudor est, mendicare nolo,
fures multa possident, sed non absque dolo.
Quid ergo iam faciam, qui nec agros colo,
nec mendicus fieri nec fur esse volo?
76
 
Sepe de miseria mee paupertatis
conqueror in carmine viris litteratis.
laici non capiunt ea, que sunt vatis,
et nil michi tribuunt, quod est notum satis.
80
 
A viris Teutonicis multa solent dari,
digni sunt pre ceteris laude singulari.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
84
 
Presules Italie, presules avari,
potius idolatre debent nominari;
vix quadrantem tribuunt pauperi scholari:
quis per dona talia poterit ditari?
88
 
Doleo, cum video leccatores multos
penitus inutiles penitusque stultos,
nulla prorsus animi ratione fultos
sericis et variis indumentis cultos.
92
 
Vellem, soli milites eis ista darent,
et de nobis presules nostri cogitarent,
non leonum spoliis asinos ornarent;
sed dum querunt gloriam, pietate carent.
96
 
Eia nunc pontifices pietatis mire,
cum poeta soleat foris esurire,
mimi solent cameras vestras introire,
qui nil sciunt facere preter insanire.
100
 
Pereat hypocrisis omnium parcorum!
scimus, quod avarus est cultor idolorum.
Commendetur largitas presulum largorum;
electus Colonie primus est eorum.
104
 
In regni negotiis potens et peritus
a regni negotio nomen est sortitus;
precepti dominici memor, non oblitus
tribuit hilariter, non velut invitus.
108
 
Unde fit, ut aliquid petere presumam:
nudus ego, metuens frigus atque brumam,
qui vellus non habeo nec in lecto plumam;
tam libenter michi det, quam libenter sumam.
112
 
Archicancellarie, spes es mea solus;
in te non est macula, non est in te dolus.
longa tibi tempora det fatalis colus,
cuius illustrabitur claritate polus.
116
 
Nummos, quos tu dederas, bene dispensavi:
pauperem presbyterum hac estate pavi,
ut te deus protegat in labore gravi
et coram te corruant inimici pravi.
120
 
Largum habens dominum nolo parcus esse,
nolo sine socio mea frui messe:
nobilis est animi pluribus prodesse;
largo numquam poterit animo deesse.
124
 
Secundum quod habeo, tribuo libenter
neque panem comedo solus et latenter,
et non sum, qui curias intrem imprudenter,
sicut illi faciunt, quorum deus venter.
128
 
Archicancellarie, spes et vita mea,
in quo mens est Nestoris et vox Ulixea,
Christus tibi tribuat annos et trophea
et nobis facundiam, ut scribamus ea.
132

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: