Title

Archipoeta di Colonia
(c. 1130 - c. 1167)
.III.
«Omnia tempus habent»

«Omnia tempus habent», et ego breve postulo tempus,
ut possim paucus presens tibi reddere versus:
electo sacro, presens in regmine macro.
Virgineo more non hec loquor absque rubore.
4
 
Vive, vir inmense, tibi concedit regimen se,
consilio cuius regitur validaque manu ius.
Pontificum flos es et maximus inter eos es.
Incolumis vivas, plus Nestore consilii vas.
8
 
Vir pie, vir iuste, precor, ut moneam precibus te,
vir ratione vigens, dat honorem tota tibi gens.
Amplecti minimos magni solet esse viri mos.
Cor miseris flecte, quoniam probitas decet hec te.
12
 
Pauperie plenos solita pietate fove nos.
Et transmontanos, vir transmontane, iuva nos.
Nulla michi certe de vita spes nisi per te.
Frigore sive fame tolletur spiritus a me.
16
 
Asperitas brume necat horriferumque gelu me.
Continuam tussim patior, tamquam phithisicus sim,
sentio per pulsum, quod non a morte procul sum.
Esse probant inopes nos corpore cum reliquo pes.
20
 
Unde verecundo vultu tibi verba precum do,
in tali veste non sto sine fronte penes te:
liber ab interitu sis et memor esto mei tu.
 

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: