Title

Iam, dulci amica, venito

«Iam, dulcis amica, venito
quam sicut cor meum diligo;
intra in cubiculum meum
ornamentis cunctis onustum.
4
 
Ibi sunt sedilia strata
atque velis domus ornata,
floresque in domo sparguntur
herbeque fragrantes miscentur.
8
 
Est ibi mensa apposita
universis cibis onusta;
ibi clarum vinum abundat
et quicquid te, cara, delectat.
12
 
Ibi sonant dulces symphonie,
inflantur et altius tibie;
Ibi puer et docta puella
pangunt tibi carmina bella.
16
 
Hic cum plectro citharam tangit,
illa melos cum lyra pangit;
portantque ministri pateras
pigmentatis poculis plenas».
20
 
«Non me iuvat tantum convivium
quantum post dulce colloquium,
nec rerum tantarum ubertas
ut dilecta familiaritas».
24
 
«Iam nunc veni, soror electa
et pre cunctis mihi dilecta,
lux mee clara pupille
parsque maior anime mee».
28
 
«Ego fui sola in silva
et dilexi loca secreta;
frequenter effugi tumultum
et vitavi populum multum».
32
 
«Iam nix glaciesque liquescit,
folium et herba virescit;
philomena iam cantat in alto:
ardet amor cordis in antro.
36
 
Karissima, noli tardare;
studeamus nos nunc amare,
sine te non potero vivere;
iam decet amorem perficere.
40
 
Quid iuvat diferre, electa,
que sunt tamen post facienda?
Fac cito quod eris factura,
in me non est aliqua mora».
44

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: