Title

Invehar in Venerem

   
Invehar in Venerem,
nisi resipiscat
et dediscat
veterem
malignandi spiritum,
quo principiis
blanditur
et blandiciis
molitur
tristem letis exitum.
 
 Refrain: Non est grata satis,
ni se Venus gratis
exibeat;
nam si venit ut veneat,
cum debeat
beare, magis debeat.
 
Prius de ludibrio
Veneris incertus,
nunc expertus
sentio
quam sit male fidei;
non exaudior
blanditus,
unde blandior
invitus
et invitor invehi.
 
 Refrain: Non est grata satis,
ni se Venus gratis
exibeat;
nam si venit ut veneat,
cum debeat
beare, magis debeat.
 
Ab annis cepi teneris
cum miseris
servire castris Veneris
nec adhuc statum muto;
sed cum sim pene penitus
emeritus
adhuc me vexat servitus
et adigit tributo.
 
 Refrain: Non est grata satis,
ni se Venus gratis
exibeat;
nam si venit ut veneat,
cum debeat
beare, magis debeat.
 
In hoc se gessit forcius
quam alius
Laertis ille filius,
cuius caput inmune
ab hac transit angaria
sollercia,
qui solus Solis filia
potitus est impune.
 
 Refrain: Non est grata satis,
ni se Venus gratis
exibeat;
nam si venit ut veneat,
cum debeat
beare, magis debeat.
 
Cur amo si non amor?
Satius est ut amor
in odium vertatur.
Sed absit quod amantium
remedium sit odium,
quod initum per gaudium
consorcium divorcium
per gaudii contrarium
sorciatur.
 
 Refrain: Non est grata satis,
ni se Venus gratis
exibeat;
nam si venit ut veneat,
cum debeat
beare, magis debeat.
 
In odium converti
nec ius amoris certi
nec finis est probandus.
Amorem enim odio
si finio, si vitio
per vitium subvenio,
desipio, si studio
sanitatis insanio
non sanandus.
 
 Refrain: Non est grata satis,
ni se Venus gratis
exibeat;
nam si venit ut veneat,
cum debeat
beare, magis debeat.

Back Next
barra
Sign Guestbook   Send Email   View Guestbook
barra
Ritorna all'indice dei
Carmina Burana
Ritorna all'indice generale di
A l'entrada del tens clar
Ritorna alla Home
Vai al sitemap java
Visita il settore Narrativa
barra

This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005
The gothiquesque set is made by Moyra.

Logo Moyra Gothiquesque Set Logo Web Designer Duca Lucifero Give Credit Where Credit Is Due - 4.052 bytes
Don't Link Directly to Someone Else's Server - 5.605 bytes Thous Shalt Honor the Artists, Writers and Creatives of this World
  C'è chi può e chi non può...  
  What is Copyright - 4.781 bytes  

Visitors:
Accessi globali
all'intero web
dal 5 dicembre 1996

E-MAIL MESSENGER
Name:
E-mail:
Messaggio al Duca Lucifero

Spazio Web offerto da: