|
Redit estas cunctis grata
| | |
Redit estas cunctis grata, viret herba iam per prata; nemus frondibus ornatur, sic per frondes renovatur. |
4 |
|
| Bruma vilis, nebulosa, erat nobis tediosa. Cum aprilis redit gratus floribus circumstipatus, |
8 |
|
philomena cantilena replet nemoris amena, et puelle per plateas intricatas dant choreas. |
12 |
|
| Omnia ergo adolescens in amore sit fervescens, querat cum quo delectetur et, ut amet, sic ametur. |
16 |
|
Et amicum virgo decens talem querat, qui sit recens atque velit modo pari tam amare quam amari. |
20 |
|
| Iuvenis et virgo pulcra in obscuro premant fulcra, et vicissim per connexus dulcem sibi dent amplexus. |
24 |
|
Hosculetur os, maxillam, iuvenis dum tenet illam; tangat pectus et papillam satis aptam et puxillam. |
28 |
|
| Femur femori iungatur, fructus Veneris summatur; tunc omnino cesset clamor: adimplebitur sic amor. |
32 |
|
|
|
Ritorna all'indice dei Carmina Burana |
|
|
Ritorna all'indice generale di A l'entrada del tens clar |
|
|
Ritorna alla Home |
|
|
Vai al sitemap java |
|
|
Visita il settore Narrativa |
|
|
This page was created by Duca Lucifero, © 1999-2005 The gothiquesque set is made by Moyra. |
|
Visitors:
Accessi globali all'intero web dal 5 dicembre 1996
|
Spazio Web offerto da:
|